Missa da Requiem (plain chant): Dies irae
Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favilla
Teste David cum Sibylla
Quantus tremor est futurus
Quando iudex est venturus
Cuncta stricte discussurus
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum
Coget omnes ante thronum
Mors stupebit et natura
Cum resurget creatura
Iudicanti responsura
Liber scriptus proferetur
In quo totum continetur
Unde mundus iudicetur
Iudex ergo cum sedebit
Quidquid latet apparebit
Nil inultum remanebit
Quid sum miser tunc dicturus
Quem patronum rogaturus
Cum vix justus sit securus
Rex tremendæ majestatis
Qui salvandos salvas gratis
Salva me, fons pietatis
Recordare, Iesu pie
Quod sum causa tuæ viæ
Ne me perdas illa die
Quærens me, sedisti lassus
Redemisti Crucem passus
Tantus labor non sit cassus
Iuste iudex ultionis
Donum fac remissionis
Ante diem rationis
Ingemisco, tamquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce, Deus
Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti
Preces meæ non sunt dignæ
Sed tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igne
Inter oves locum præsta
Et ab hædis me sequestra
Statuens in parte dextra
Confutatis maledictis
Flammis acribus addictis
Voca me cum benedictis
Oro supplex et acclinis
Cor contritum quasi cinis
Gere curam mei finis
Lacrimosa dies illa
Qua resurget ex favilla
Iudicandus homo reus
Huic ergo parce, Deus
Pie Iesu Domine
Dona eis requiem
Amen